라틴어 문장 검색

"meliusne hic rusticus infans cum matre et casulis et conlusore catello cymbala pulsantis legatum fiet amici?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX24)
Os et labra tibi lingit, Manneia, catellus:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXIII1)
catillus unde mons Catilli, quem Catelli dicunt per corruptionem, iuxta Tibur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6721)
Erat autem mortuus catellus eo nomine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 149:8)
' Erat autem mortuus catellus eo nomine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 149:7)
'sume, Catelle':
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:23)
Nam et domunculae, quae ad orandum uel legendum factae erant, nunc in comessationum, potationum, fabulationum, et ceterarum sunt inlecebrarum cubilia conuersae, uirgines quoque Deo dicatae, contemta reuerentia suae professionis, quotiescumque uacant, texendis subtilioribus indumentis operam dant, quibus aut se ipsas ad uicem sponsarum in periculum sui status adornent, aut externorum sibi uirorum amicitiam conparent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:19)
Dic igitur med aniticulam, columbam vel catellum, hirundinem, monerulam, passerculum putillum, fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam, circumda torquem brachiis, meum collum circumplecte.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3213)
Quid si apud te eveniat desubito prandium aut potatio forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis, ubi ego tum accumbam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 194)
Ergasilvs Iuppiter supreme, servas me measque auges opes, maximas opimitates opiparasque offers mihi, laudem lucrum, ludum iocum, festivitatem ferias, pompam penum, potationis saturitatem, gaudium, nec cuiquam homini supplicare * nunc certum est mihi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 11)
Delicatum te hodie faciam, cum catello ut accubes, ferreo ego dico.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 326)
[ipse egomet quam ob rem auctionem praedicem] damna evenerunt maxuma misero mihi, ita me mancupia miserum adfecerunt male, potationes plurumae demortuae, quot adeo cenae, quas deflevi, mortuae, quot potiones mulsi, quae autem prandia, quae inter continuom perdidi triennium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 336)
tantillum loculi, ubi catellus cubet, id mi satis est loci.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 2100)

SEARCH

MENU NAVIGATION